- OBLATIONARIUS
- OBLATIONARIUSin Ecclesia Romana, Subdiaconus, interdum et Diaconus dicitur, ad cuius inimisterium pertinebat, Oblatas, panem scil. et vinum, Pontifici missam celebranti e Patriarchio deferre, easque offerre Archidiacono. Ordo Roman. Et suscipit (Pontifex) oblatas de manu Presbyterorum ac Diaconorum, quibus licitum est accedere ad Altare: deinde Archidiaconus suscipit oblatas datas de Oblationario et dat Pontifici. Et alibi, Ornato vero Altari tunc Archidiaconus sumit amulam Pontificis de Subdiacono Oblationario regionario et refundit super colum et in calicem. Anastasius in Gregorio III. Disposuit, ut in Coemiteriis ----- Romae, in diebus Natalitiorum, eorum luminaria ad vigilias faciendas et Oblationes de Patriarchio per Oblationarium deportentur ad celebrandas missas etc. In Histor. Transtationis S. Sebastiani n. 27. Oblationariô itaque vocatô, cuius erat sortis, ex Rom. consuetudine, aperire sepulchrum etc. Anastas. Bibl. ad VIII. Synod. art. 2. ubi Δομέςτικος τῶ ὑποδιακόνων apud Graecos occurrit, subdit, Quem Romani Oblationarium vocant. Alias Graecos Προσφοραρίους huiusmodi homines vocâsse, docet Car. du Fresne Glossar. Aliud quid Blatores sunt, Amm. Marcellino l. 19. memorati, Graece Συντελεςταὶ, qui offerre dicebantur, cum tributa inferebant etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.